Latin
Sermon 241
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 241.3
Unproofread scanNot analysed yet
Personarum distincta proprietas, una majestas. Mariæ virginitatem fides attingit, non sermo. Credo in Deum. Credendum nobis est, fratres charissimi, in Deum Patrem, ila et in Jesum Christum Filium ejus. Pater siue Filio credi uon potest: quia licet distincta sit in eis personarum proprietas, tamen una est ct indiscreta majestas. Sicut lotum ergo potuit semper Pater, ita totum potest semper Filius. Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine. Sacramentum hic suscepti corporis demonstratur; ut quem ante saecula Pater genuit, in fine jam sæculi Maria virgo, Spirilu sancto inspirante, conceperit. Et ideo de ipsa Domini Matre angelus Gabriel dicit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. i, 55). Ad excipiendum enim Dominicæ majestatis adventum, necesse fuit ut humanae infirmitati divinum adesset auxilium. Sancta enim Maria ut virgo peperit, ita virgo concepit. Qualiter haec aut quomodo salva virginali integritate perfecta sint, credere magis quam enarrare possumus. Fidei in his plurimum licet, sermoni parum. Passus ergo sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. Ascendit ad cœlos; sedet ad dexteram Dei Patris. Sedere ad dextearam Patris dicitur, non ut dicatur major, sed ut ostendatur æqualis. Hæc omnia testimonia sunt Dominica passionis, ut Dominum Jesum Christum sicut vere passum, et vere mortuum, sic vere resurrcxisse et triumphasse credamus. In quo nubis Cliristus Dominus rcliquit exemplum, ut sicut eum non dubitamus natum et mortuum, et resurrelissc et vivcre: ita nos qnoque sicut natos et mortuos esse novimus, sic post mortem resurrecturos, ut in æternum esse victuros noscamus. Sequitur, Inde venturus est judicare vivos et mortuos.