Latin
Sermon 243
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 243.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quidquid infirmitatis in Christo, propter nos; quidquid gloriæ est, propriæ potestatis. Qui passus est sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Qui propter te humanæ carnis accepit corruptio. nem, ipse pro tua redemptione et salute in humanitate quam accepit, crucis pertulit passionem: quia passio illius nostra est vita, mors illius est liberatio nostra. Tertia die resurrexit a mortuis. Si te triduana Domini sepultura conturbat, resurrectio gloriosa confirmet. Quidquid enim inlirmitatis audis in Christo, nostr:c hoc necessitatis, nostræredemptionis est causa; quidquid gloriie, ejus est propriae potestatis. Qui ideo mortuus est, ut nos revivisceret; ideo resurrexit, ut nos ad vitam resuscitaret æternam. Ascendit ad cœlum, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Si tibi magnum et pretiosum videtur, quod pro te Filius Dei pependit in cruce, illudque sublime quod ascendit in coelum; illud te multo magis stupere oportet, quod pro te mortuus est et sepullus; quia ad hoc descendit, ut ea quæ humanæ displicent infirmitati pro tua salute sufferret, et te ad aeternam et ad crelestem gloriam secum perduceret. Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Ip; e qui ab iniquis et impiis judicatus est ad mortem, ipse omnes bonos ei justos judicaturus e t ad gloriam, omnesque impios detrusurus ad poenam.