Latin
Sermon 243
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 243.4
Unproofread scanNot analysed yet
Resurrectionis fides ad salutem necessaria. Et in Spiritnm sanctum. Sicut credidisti Deum Patrem omnipotentem, et Filium ejus unigenitum, pari fide et veneratione crede Spiritum sanctum unumDeum esse, Patri filioque coæqualem in omnibus, in nulloque dissimilem. Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum. In qua omnis qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu samcto, æternam omnium percipiet indulgentiam peccatorum; extra quum omnes iniqui et impii ad supplicia deputantur aeterna. Carnis resurrectionem et vitam aeternam. Quod in Christi gloriosa resurrectione audisti completum, hoc in te omnino in futuro judicio crede esse complendum; ut carnis tuæ resurrectio te reparet in aeternum. Nisi enim credideris, reparandum te esse post mortem, ad præmiamvitae æternne pervenire non poteris: si autem credideris, æternis gaudiis inscrcris; per Christum Dominum nostrum viventem et regnantem cum Patre et Spiritu sancto nunc et semper, et in omnes æternitates sæculorum sæculi. . Amen.