Latin
246.2.19 to 246.2.34
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 246.2.19-34
Unproofread scanNot analysed yet
aut quod esurierit, cl quod quinque millia hominum de quinque panibus ct duobus piscibus saluraverit; postremo, quod moritur. et quod Lazarum quatriduanum auctoritate divina jubeat a mortuis revocari. Ratione humanæ naturæ se creatum dicit. Ratione. autem divinæ ante omnem creaturam. Ex quo mirari non debes, si Christus de humanitate sua dixerit, Dominus creavit me initio viarum suarum in opera sua: quia subsequens dictum, quid divinitati conveniebatv priori præmisso ostendit dicens, I Ante saculum i fundavit me initio priusquam terram faceret, et I priusquam abyssos faceret, priusquam prodirem I fontes aquarum, priusquam montes stabilirentur: I anteomnes autem colles genuit me. >Iloc est dicere. Licet creaverit me Deus, ut initium viarum atque operuit ejus per Evangelium demonstrarcm; sed ante sæculum, id est, ante initium, antequam coelum, vel terra, vel tempora fierent, genuit me: hoc est, ut sinc tempore, et sine inilio se a Patre gcnitum demonstraret. Nam ut totum breviter comprehendam, Christus Filius Dei, Deus et homo, secundum divinifatcm anle tempora, sine initio, inenarrabiliter a Patre genitus est, sicut Isaias dicit, Generationem ejus quit enarrabit (Isai. LIII, 8)? Novissimo autcm tempore secundum humanitatem creatus est. Adveniens enim divinitas in uterum virginis Mariæ, auctorilate illa qua in paradiso Adam de limo formavit, carnem sibi ex substantia ipsius Mariæ fabricavit: quam pro salute nostra suscipiens, et sibi coadunans natus est Deus et homo. Qnam generationem Matthæus cnarrat dicens, Christi anlem geueratio sic erat (Matth. I, 18), etc.