Latin
Sermon 246
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 246.3
Unproofread scanNot analysed yet
Rogant, Genitus est dum erat, aut dum non erat? Doclaratur quod semper Patri coexistil, et quatenus a Patre distinguatur. Item solent adversum nos hujus. modi venenatum componere syllogismum, dicentes: Si coaeternum Patri creditis tilium, dicite, quæsumus, dum esset genitus est, an dum non esset? Si dum esset, duo ergo ingeniti ante fuerunt, ct postmodum unus alterum generavit: ant si, ut ratio vera permittit, dum non esset genitus est; erit utique Patre posterior. Ad quam rem nobis non aliud agendnm est, nisi ut lam grandi hæreticorum malitiae exemplis apostolicis resistamus, quibus facile sapientia sæcularis eliditur. Dum ergo nobis memorata superius objecerint, dicimus: Nos sicut solum Patrem semper, et sine initio ingenitum novimus; ita Filium semper et sine initio ex Patre genitum confitemur. Nec alia aliqua causa est quæ divisionem faciat personarum, nisi quod hic ingenitus est, et ille genitus, id est, hic Pater est et ille Filius: quia Pater semper pater est, nunquam filius; quia, ut diximus, non est genitus, sed ipse genuit: et Filius semper filius est, nunquam pater; quia non genuit, sed genitus est.