Latin
Sermon 246
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 246.5
Unproofread scanNot analysed yet
Reponunt creatum esse, non genitum. Si ita esset, foret servus, nec colendus esset, Christi corporis adoratio. Crcatum inquiunt esse Filium a Patre, non genitum. Ad quod breviter respondendum est: si creatus est, utique et servus; quia omne quod crcatum est, nccesse est ut Creatori deserviat: et si servus est Filius, quomodo in forma Dei constitutus formam servi accepit (Philipp. II, 7)? Servus enim servi formam accipere non potest. Item dicunt non natura esse Dei Filium, sed creatum. Adversus hujusmodi quæstiones Deus solito respondendum est: quia si natura eusnon est Filius, sed crcatura; nec colendus est omnino, nec ut Deus adorandus, dicente Apostolo, Et coluerunt et servierunt creaturæ potius qnam Crea. tori, qui est benedictus in sæcula (Rom. I, 25); et ad Galatas, Sed tunc ignorantes Deum, his qni natura non sunt dii, serviebatis (Galat. IV, 8). Sed illi ad hæc replicabunt et dicent: Quid, quod carnem ejus, quam creaturam esse non negas, simul cum divinitate adoras, atque ci non minus quam divinitati deservis? Ego Dominicam carnem, imo perfectam in Christo humanitatem, propterea adoro, quod a divinitate suscepta, atque deitati unita est: ut non alium atque alium, sed unum eumdemque Deum et homincm Dci Filium esse confitear. Denique si hominem separaveris a Deo ut Photinus, vel Paulus Samosatenus; illi ego nunquam credo, nee servio. Vclut si quis nostrum aut purpuram, aut diadema regale jacens inveniat, numquid ca conabitur adorare. Cum vero ea rex fuerit indutus, periculum mortis incurrit, si ea simul cum rege quis adorare contempserit: ita etiam in Christo Domino humanitatem non solam aut nudam, sed divinitati suæ unitam, unum Dei Filium, Deum vernm, et hominem verum si quis adorare contempserit, æternæ mortis poenam patietur.