Latin
247.1.1 to 247.1.20
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 247.1.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Sapientia potuit per potentiam hominem ad se reducere. Maluit id prætare suaviter. Hæc illi hominis assumendi causa. Nec tamen ideo imminuitur. Corruptum peccatis originalibus et actualibus mundum mundi Conditor secreto et mirabili consilio pcr mysterium Verbi incarnati, ejusdem mundi lapsum voluit reparare, qui eo verbo quo potuit de nihilo cuncta creare, potuit quæ perdita fuerant reformare. Ipse namque dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9). lianc ejus potentiam non credimns minoratam, non credimus immutatam, apud quem non eat transmutatio nec vicissitudinis obumbratio (Jacobi I, 17), quo minus esset potens et sapiens In reformando, quam fuerat in plasniando. Omnipotentis quippe figuli manus, cujus universæ viae misericordia et veritas (Psal. xxiv, 10), quæ tutum de terra levatum rationalis naturae dignitate sublimaverat, sic valuit ruinam vasis fragilis reformare, ut nee peccatum hominis dimitteret impunitum, quia justus est; nec insanabile, quia misericors est. Si tautum justus esset, cujus sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1); potuit sua fortitudine adversus seductorem generis humani contendere, et ovem perditam ad gregem reductam suo dominio restituere. Sed hoc modo videretur eminentiam tantum sua ostendisse virtutis, non medicinalem misericordiam impendisse redemptis: nec appareret quanta charilate Creator creaturam diligebat, a qua se diligendum esse multiplici beneficio expetebat; quatenus miser homo, præcedente gratia, obtineret etiam per meritum, quod ei male merito rrpendebatur indebitum. Qnod ergo Dei sapientia poluit faccre sapienter et fortiter, voluit facere suaviter, uniens sibi infirmitatem carnis nostrae, qunm primo in se sanaret; et per hanc quasi medicinalem confectionem generi humano sanitatem restitueret: non quod non potnerit aliter fieri, quantum ad peritiam et potentiam Medicis; sed qnia non potuit commodius antidotum procurari, quantum ad complexionem ægroti.