Latin
Sermon 254
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 254.2
Unproofread scanNot analysed yet
Damnatorum poenitentia infructuosa. Tormentum duplex. Duplex sit pœnitentis fletus. Fructus dignus pœnitentiæ. Vivens couliteatur peccator qua; fecit; quia non cst fructuosa confessio apud inferos, nec poenitcutia ad salutem prolicicns. Ecce nunc tempus salutis, ecce nunc tempus acceptabile Deo (II Cor. VI, 2). Tempus cst nunc remissionis pœnitentibus; sed tempus erit post mortem vindictæ negligentibus confiteri scelera sua. Omnes enim impii amaram habent in torluentis pœnitentiam: sed non proliciL eis poenitentia ad remissionem, sed conscientia torquet eos ad augmentum pœnarum quas patiuntur. Potuerunt enim sibi per confessionem præcavere tormentorum immanitatem, et neglexerunt: ila sicut loris flaminis, ila intus conscientia propria torquentur. Quomodo potest medicus vulnus sanare, quod agrotus ostendere erubescit? Deus confessionem nostram desiderat, ut justam habeat ignoscendi causam. Qui peccata sua oc< uliat, et erubescit salubriter confiteri, Deum quem testem habel, iterum habebit eum ultorem. Optime se judicct homo in hac vita, ne judicetur a Deo damnatione perpetua. Duplicem habere debet fletum in ponnitenlia omnis peccator: sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia per audaciam malum perpetravit. Quod enim oportuit non gessit, et quod non oportuit egit. Confessio justificat, confessio veniam peccatis donat: omnis spes veniæ in confessione consistit. Confessio opus est misericordiæ, salus a'groti, unicum cst viribus nostris medicamentum cum poenitentia. Cujus ipse Salvator in Evangelio virtulem ostendit, diceus, Pœnitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum (Matth. iv, i7) *et Joannes Baptista: Facite fructus dignos pœnitentiæ (Lvc. III, 8). Fructus dignus est pœnitentiæ, transacta flere peccata, et eadem iterum non agere: sicut Scriptura ait, Ne adjicias peccatum super peccatum (Eccli. v, 5). Lavamini, dicit Dominus per Isaiam prophetam, et mundi estote (Isai. I, 16). Lavatur itaque et mundus est, qui et præterita plangit et iterunr non admittit. Lavatur et non est mundus, qui plangit quod gessit, nec deserit; et post lacrymas hæc qua; fleverat repetit. De his qui past lacrymas ad delicia revertuntur priora, beatus Petrus terribiliter ait: Canis reversus ad vomitum suum (II Petr. II, 22). Fili, peccasti, dicitur in Scriptura sancta, ne adjicias iterum: sed de pristinis deprecare ut remittantur tibi (Eccti. XII, 1).