Latin
Sermon 254
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 254.1
Unproofread scanNot analysed yet
Confessionis necessitas. Quam utilis sit et quibus. Hortatur nos sæpius sancta Scriptura ad medicamenta fugere confessionis, non quod Deus indigeat confessione nostra, cui omnia pra sto sunt quæ cogitamus, loquimur aut agimus: sed nos aliter salvi fieri non possumus, nisi confiteamur pœnitentes, quod inique gessimus negligentes. Qui se ipsum accusat in peccatis suis, hunc diabolus non habet iterum accusare in die judicii: si tamen conlilens pcenitendo die luit quae fecit, nec Herum renovat quæ egit. Confitemini, dicit Jacobus apostolus, alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini (Jacobi v, 16 ). Item beatus Apostolus: Ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10). Sed et Salomon de confessione peccatorum dixit: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII, 13). Magnum est salutis medicamentum non iterare quae impie gessimus, nec priorum cicatrices vulnerum resauciare. Sicut autem dicit Joannes evangelista, Si confiteamur peccata nostra, fidelis eat Deus et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet noa ab omni iniquitate (I Joan. i, 9). Similiter et Psalmista ait: Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impictatem peccati mei (Psal. xxxi, 5).