Latin
258.3.1 to 258.3.19
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 258.3.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
t. Ut lapsus cito resurgat. Qnam periculosum peccata peccatis cumulare. Rogovos, fratres charissimi, ut si forte aliquis ex volris, ut se habet hamana fragilitas •calliditate diaboli superatus, et capitalibus criminibus involutus, secundum quod Apostolus ait, templum Dei in se violando destruxerit, de Dei misericordia non desperet: sed cito de malo iniquitatis suae consurgat, ne consuetudine peccandi in ipsis se ruinis sepeliat. Non enim qui peccaverit, sed qui in peccatis perseveraverit, odibilis et abominabilis Dcoerit. Nam ut de indulgentia divina nemo diffidat, Dominus nos per prophetam velut piissimus pater consolatur, dicens, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 41); et illud, Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua (Ibid, 12). Sed l'icet sit ista tam magna nlisericordia; tamen tunc nobis prodest, si non tardamus converliad Dominum, nec crimina criminibus superaddimus. Denique etiam In Ipsis vulneribus vel fracturis corporum, infirmitates cognoscere passumus animarum. Si enim alicui pes frangatur aut manus, cum labore soletadprislinum officium rcvocari. Si vero secundo ac tertio et adhuc frequentius in eodem loco membra ipsa frangantur, potest intelligere Charitas vestra cum qnantis doloribus vulnera Ipsa curanda sunt: et tamen post longas et multas curas vix erit ut ad priatinum statum membra ipsa valeant revocari. Similis ratio in animarum fracturis seu vulneribus esse credenda cst. Si semel aliquis vel secundo peccaverit, et sine aliqua dissiinulatione ad poenitenliae medicamenta confugerit; pristinam incolumitatem sine aliqua mora' recipict. Si vrro peccata peccatiscceperit addere, et animarum vulnera tegendo vel defendendo putrescerc, quam confitendo etpoenilentiam agendo curare, malucrit; timendum est, ne in illo impleatur illud quod Apostolus dixit, An ignoras quia benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Tu autem secundum duritium cordis tui et cor impœnitens, thescurizas tibi iram in die iræ et revelationis jUlli judicii Dei (Rom.