Latin
258.3.20 to 258.3.42
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 258.3.20-42
Unproofread scanNot analysed yet
n, 4 et 5). i. Ut nemo quantumvis reus de misericordia Dei desperet, sed sine mora eam sibi conciliare festinet. Exempto David. Sed forte cogitat aliquis tam gravia se admisisse peccata, ut jam Dei misericordiam promereri non possit. Absit hoc a sensibus omnium peccatorum. bomo, quicumque ille es *peccatorum multitudinem attendis; et omnipotentiam cœlestis Medici non attendis. Cum enim Deus velit misereri quia bonus est, et possit quia omnipotens est: ipse contra se divinae misericordiæ januam claudit, qui Deum sibi misereri aut non velle aut non posse credit, et cum aut bonum aui omnipotentem esse diffidit. Nemoergo nec post centum peccata, nec post mille crimina de misericordia divina desperet. Sic tamen non desperet, ut sine ulla mora Deum sibi repropitiare festinet: ne forte, si consuetudinem pec. candi fecerit etiamsi velit, jam se a diaboli laqueis liberare non possit. David enim qui et rex et proplieta divino manere fieri meruit, post tantam gratiam ita præventus est, ut non solum adulterium committeret, sed etiam homicidium perpetraret: nee tamen se ad huc reservavit, ut in senectute sua ad pœnitentiæ medicamenta confugeret; sed statim cilicio prostralus et conspersus cinere, cum ingenti rugitu et gemitu poenitentiam agens (II Reg. II, 12 ),implevit Hiud quod ipse in Psalmis dixerat, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7); cl iterum, Cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam (Psal. x, 10). Et quia pœnitentiam agere mortifera securitate non distulit, cito in se Dei misericordiam provocavit; ut uon solum regnum non amitteret, sed etiam gratiam sancti Spiritus recipere mereretur '. Sed forte est aliquis qui dicat: Ego in militia positus suni, uxorem habeo; et ideo poenitentiam agere quomodo possum? Quasi nos, quando poenitentiam suademus, hoc dicamus, ut unusquisque magis sibi capillos studeat auferre, et non peccata dimittere;