Latin
263.3.52 to 263.3.64
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 263.3.52-64
Unproofread scanNot analysed yet
An juste se quia optet talem in die mortis, qualit erat in die Baptismi. Exemptis illustratur. Illi enin qui sibi putant sufficere si mala non fecerint, solent et hoc dicere: Utinam in diem mortis talis merear inveniri, qualis de Baptismi sacramento processi. Bonum quidem est ut unusquisque in die judicii purgatus inveniatur ab omnibus malis; sed grave malum est si profectum non habuerit in operibus bonis. Ipsi cnim soli sufficit talem esse qualis de Baptismi sacramento processit, qui statim post acceptum Baptismum de hac luce migraverit; non habuit spatium in quo se bonis operibus exerceret: ille vero qui et longum tempus vivendi, et aetatem posse bene operandi habuit, non ei sufficit otiosum esse a malis, si etiam a bonis voluerit esse otiosus. Vellem ut mihi diceret ille qui talis vult in transitu suo inveniri, qualis fuit eo tempore quo Baptismi meruit sacramenta suscipere (licet bonum est ut sit semper purgatus a malis, sed grave malum si non profuat in bouis), si plantavit novellam in agro suo vineam, utrum velit eam post decem annos talem esse, qualis fuit illa die quando plantata est. Si inseruit olivetum, videamus si ei placeat ut post plures annos tale sit, quale fuit quando insertum est. Si illi natus est filius considerct si hoc vult, ut post annos quinque in ea qua nans cst modicitatc infantiae atque ætate pcrduret. Cum ergo nullus sit cui hoc placeat de rebus suis; quomodo dolet aliquis de vinea et oliveto vel filio si nullum augmentum habuerint, sic doleat si se ipsum, ex eo tempore quo in Christo renatus cst, nihil profccisse cognoverit. Certissime enim nosse debemus quia quomodo volumus ut quidquid ad nos portinet, sive in gregibus, sive in quibuscumque agrorum fructibus, in omni bono crescant atque proficiant;