Latin
263.3.65 to 263.3.72
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 263.3.65-72
Unproofread scanNot analysed yet
hoc sine dubio et Deus noster de nobis et desiderat et exspectat. Populus ergo christianus quasi propria et peculiaris novella sua uvas potius afferat quam spinas: ne de ea dicatur ila, sicut in Cantico sæpe cantastis, Vineam, inquit, plantavi, et exspectavi ut faceret uvas; fecit autem labruscas (Isai. v, 2). Sed quia, sicut dicit Apostolus, cum essemus oleastri, inscrti sumus in bonam olivam (Rom. XI, 24); ita cum Dei adjutorio bonis operibus insistere debemus, ut cum propheta possimus dicere, Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei nei (Psal. LI, 10).