Latin
Sermon 265
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 265.1
Unproofread scanNot analysed yet
Christianum nomen non sufficit. Signum Christi. Quis ad perniciem eo se signet. Cui prosit. Rogo vos, fratres charissimi, ut attentius cogitemus quare christiani sumus, et crucem Christi in fronte portamus. Scire enim debemus quia non nobis sufficit quod nomen christianum accepimns, si opera christiana non fecerimus: sicut ipse Dominus in Evangelio dixit, Quid prodest quod dicitis milii, Domine, Domine, et non facitis quai dico? Si te militem christianum dicas, et jugiter cruce Christi te signes, et eleemosynam secundum vires tuas non feceris, charitatem et justitiam vel castitatem habere nolueris; nihil tibi prodesse poterit christianum nomen. Magna res est signum Christi et crux Christi: et ideo de isto tam pretioso signaculo res magna et pretiosa signari dehel. Quid enim prodest si de annulo aureo sigillum facias; et putridas paleas intus recondas? Quid prodest si signum Christi in frontc et in ore gestamus; et iulus in anima crimina et peccata recondimus? Qui enim male cogitat, male loquitur, male operatur, si se emendare noluerit, quando se signat, peccatum illius non minuitur, sed augetur. Multi enim dum ad furtum aut ad adulterium vadunt, si pedem impegerint, signant se, et tamen de malo opere non revocant se: et nesciunt miseri, quia includunt in se magis dæmones quam excludunt. Qui autem a se cum Dei adjutorio vitia et peccata repellit, et quod bonum est cogitare simul et implere contenderit; juste signum crucis labiis suis apponit: quia talia opera conatur agere, qure signum Christi mercantur accipere. Et quia scriptum est, Regnum Dei non eat in sermone, sed in virtute (I Cor. iv, 20); et iterum, Fides sine operibus mortua eat (Jacobi n, 26): ut nomen cHristianum non ad judicium, sed ad remedium habeamus, convertamus nos ad opera bona, dum in nostra suut potestate remedia.