Latin
Sermon 265
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 265.2
Unproofread scanNot analysed yet
Officium christiani. Patrisfamilias. Judicis. Et ut hæc, Deo auxiliante, possitis implere, parem et ipsi habete, et eos qui discordes sunt ad concordiam revocate. Mendacium fugite, perjurium velut mortem perpetuam nolite facere. Ante omnia, sicut jam supra dictum est, secundum vires eleemosynam pauperihns exhibete, oblationes quæ in altario consecrentur offerte. Erubescere debet homo idoneus, si de aliena oblatione communicaverit. Qni possunt, aut ccreolos aut oleum quod in cicindilibus (a) mittatur, exhibeant. Symbolum vel orationem dominicam et ipsi tenete, et filiis vestris ostendite. Nam nescio qua fronte se christianum dicat, qui paucos versusin Symbolo vel in oratione dominica parare dissimulat. Filios quos in Baptismo excipitis, scitote vos fidojussores pro ipsis apud Deum exstitisse. Et ideo tam illos qui de vobis nati sunt, quam illos quos de fonte excipitis, semper castigate atque corrigite, ut caste ctjuste et sobrie vivant. Et vos ipsi ita agite, ut si vos filii vestri imitari voluerint, non vohisculn in igne ardeant, sed simul vobiscum ad premia æterna perveniant. Qui causas audiunt, juste judicent: nec munera supor innocentes accipiant, quia munera excæcant corda sapientium, et immutant verba justorum; ne forte dum acquimnt pccuniam, perdant animam suam. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Ubi lucrum, ibi ct damnum: lucrum in arca, damnum in conscientia. Nullus se inebriet, nemo in convivio suo cogat alium amplius hibere quant oportet; ne per ebiictatem et suam et illius animam perdat.