Latin
Sermon 269
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 269.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sine ilia nullum bonum. Tenete ergo, fratres charissimi, dulce ac salubre vinculum charitatis, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est, Dives si charitatem non habet, quid habet? Pauper si charitatem habet, quid non habet? Et quia, sicut dirit beatus Joannes evangelista, Charitas Deus eat (I Joan. iv, 16); quid pauperi deesse poterit, si per <haritatem Deum hahere meruerit? et e contra, quid diviti terrena facultas prodcrit, si Deum habere non meruerit? Amale ergo et tenete cbaritatem, fratros charissimi, sine qua nullus unqualn Deum videbit. Nolite vobis sine charitate blandiri, etiamsi reliqua bona opera perfeceritis: sed timete illud quod scriptum ist, Qui universam legem servaverit, offendat autem in uno, fuctus eat omnium reus (Jacobi n, 40). Quod est hoc unum, nisi vera et perfecta charitas; de qua iterum Apostolus dixit, Omnis lex in uno sermone implebitur iti vobis, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Galat. v, 14)? Nan, in tantum reliqua opera sinc charitate nihil prosunt, ut libcra voce clamet Apostolus, Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. xiii, 3 ). Et idco quia ipsa est vera charitas quæ omnes homines diligit; qui se cognoscit vel unum hominem odio habere, festinet amaritudincm fellis evomere, ut dulcedinem in se charitatis mereatur excipere: quia sine illa nec jejunia, nee vigiliae, nec orationes, nec elecmosynæ, nec fides atquc virginitas ullum hominem adjuvare valent. Et quia de charitate nos admonens Apostolus dixit, In charitate radicati et fundati (Ephes. III, 17 ),et radix omnium bonorum est charitas; evidentissime constat quod quomodo quxlibet arbor pulchra et amoena, ct floribus ac fructibus plena, si in ea radix viva non fuerit, omnis ejus pulchritudo marcescit: ita et quiliheL christianus, si reliqua bona opera tanquam in ramis se habere monstraverit, et de ipsis sine charitate praesumens, radicem ipsius charitatis habere noluerit, sine ullis fructibus sterilis remanebit.