Latin
Sermon 269
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 269.5
Unproofread scanNot analysed yet
Charitatis encomium. Vcra enim charitas in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in tentatione tutissima, inter veros fratres dulcissima, inter falsos patientissima, inter insidias innocens, inter iniquitates gemens, in vcritate respirans; casta in Susanna in virum, in Anna post virum; in Maria praeter viruin; humilis in Petro ad obediendum, libera in Paulo ad arguendum, humana in Christianis ad confitendum, divina in Christo ad ignoscendum. Vera enim charitas, fratres charissimi, anima est omnium Scripturarum, prophetiæ virtus, scientiææ solidamenlum, fidei fructus, divitiæ pauperum, vita murientium. Hanc ergo fideliter retinete, hanc toto corde et tola animi virtute diligite, huic jugiter adhærete. Suavis enim est Dominus et omni dulcedine dulcior. Societas ipsius non habet amaritudinem, conversatio ipsius non habet dolum. Si illam volueritis ex integro corde tenere; et in hoc sacculo vos faciet cum gaudio Dei præcepta perlicere, et in rutum ad præmia æterna pervenire. Quod ipse præstare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in secula sacculorum. Amen.