Latin
Sermon 270
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 270.5
Unproofread scanNot analysed yet
Inde magis proficit. Mali torcularia unde uva premitur el oliva. Pro ipsis orandum. Sed dicit aliquis: Ecce tempora astera sunt, ct asperiora erunt. Per ista asperiora proficit magis Ecclesia, proficiunt illi qui sursum cor habent: et illi qui sursum cor non habent, tumultnatur cis eor ill terra, et dicunt cordi suo locum mutare, ut etiam ipsi sursum cur habeant, cantantes nobiscum, Ad te, Domine, levavi animam meam (l'sal. xxiv, 1). Tale est dicere, Severiora sunt tempora: quale si quis riicat, severiora esse tempora olivæ, cum fructus colligitur, quia in torcular mittitur. Quando enim pendebat in arbore, læta tempora videbantur; et non attendunt quia amurca plena erat. Venit quasi asperius tempus, venit tempus torcularis, veniunt majores pressuræ. Per peccata enim et crimina superborum, per avaritiam luxuriamque malorum majores pressuræ fiunt generi humano. Omnes enim mali et amatores mundi quasi torcularia sunt. Sicut enim in torcularibus ct uva premitur et oliva, ut vinum et oleum reponatur in canava 1: ita pcr nequitiam malorum hominum, qui boni et justi sunt, multis tribulationibus corporaliter fatigantur, ut animæ corum tanquam oleum ac vinum reeondi in æterna beatitudine mcreantur. Noli ergo de Dei misericordia vel justitia desperare, quoties lc videris ab iniquis hominibus faligari: sed considera quod illi qui te persequuntur, apud Deum velut mola ac torcularia deputantur; In vero tanquam oliva, et quasi uva legitima, parvo tempore pressuram nalorum hominum sustinere cogeris: sed postea illis siue fine remanebit opprobrium, tu reiici commutatione transibis ad regnum. Et tunc liberatus ab omnibus malis, cum propheta poteris dicere, Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12). Sed ut ad istam mcrearis beatitudinem pervenire, ora pro illis qui te persequuntur; quia potens est Deus ut ilos convertat ad bonum; et qui nunc paleæ esse videntur, de zizaniis in triticum, de amurca in oleum transeant; et qui modo alios per nequitiam persequuntur, ipsi posiea persecutionem pro justitia patiantur; et qui nunc res alienas crudelitcr volunt rapere, res suas incipiant pauperibus misericorditer erogare. Quant rem si, orantibus vobis, secundum suain consuetudinem pictas divina præstiterit, non solum de vestra, sed et de aliorum salute duplicem mercedem in æterna beatitudine, remunerante neo, capietis: quod ipse prestare dignetur, qui cuin Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Anicn.