Latin
271.4.1 to 271.4.26
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 271.4.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
De dilectione non solum amicorum, sed etiam inimicorum: et quia potest fieri ut qui inimici sunt, ita ari amicitiam revocentur (b). Inimici diligendi. Dilexit enim nos Deus, etiam inimicos. Frequenter in Evangelio, fratres charissimi, audivimus Dominum dicentem, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt (Matth. v, 44 ). Quare autem Domninus dixit, Diligite inimicos vestros, nisi quia passuri eramus inimicos? Sed dicit aliquis: Quis potest diligere inimicos? Prius te dilexit impium Deus tuus, qui nunquam fuit impius: tu autem etiamsi jam non es impius, fuisti tamen aliquando; quando nero fit justus nisi ex peccatore, sicut frequenter cantavimus, Beati quorum remissæ sunt iniquitates (Psal. xxxi, d ):non dixit, Beati qui non fecerunt peccata; sed, Beati quorum remissae sunt iniquitates. Si cnim quæris qui non fecerit, non invenies. Unde ergo quisquam erit beatus? Si remittatur quod fecit, si tegatur quod commisit. Si ergo jam libi peccatum dimissum est, ille te insequitur qui nondum est justus. Et tu antequam justificareris, alios persequebaris; pericras, et inventus es: et ille qui tibi adversatur, inveni-tur, et non persequetur. Noli cogitare quod tuis meritis talis factus sis; quia gratia Dci te tabm fecit. Et bene considerans videbis potentem esse Deum, qui talcm faciat eum, quem juste videris odisse 2 Quam injuste malorum optetur interitus. Dicis enim tu tibi quasi justus: Magna est paticatia Dei, quæ illun1 talem vivere sinit. Atque utinam hoc solum dicas: sed timeo ne insuper reprehendas, dicens, Quid placui' Deo talibus parcere? Quare tanta mala faciunt homines, et vivunt? Sic dicat alius: 0 Deus, quare vivit iste qui tanta dicit, et tuam justitiam reprehendit? non enim attendit quid ipse dicat, sed attendit quid alius faciat. Qui tibi displicct, fortassis non reprehenidit, nec effundit istas contumelias in Deum, quomodo tu facis.