Latin
271.4.27 to 271.4.48
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 271.4.27-48
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce puta quia Ucus, quomodo tu vis, nulli malo velit parcere: quid de te facturus est, qui sine peccato esse non potes? Non attendis uhi te inveniat? Roga ergo, ut non solum aliis, sed etiam et tibi parcat. Hoc itaque, fratres, habent quasi proprium omnes iniqui: nolunt ut par-, rat Deus iniquis, et non vident quid ipsi sint, etiam ex hoc ipso quod ita volunt Sed ego justus sum, inquis. Si libi non parceret Deus cum esses iniquus, quomodo ad justitiam pervenisses7 An forte volchas ut Deus usque ad tc paUcus esset, quousque tu pervenires ad justitiam? Quia Deus extendit pontem misericordiæ suæ, ut lu transire posses; hoc vis ut jam subducat, ne alius transeat? Qui hodie malus, forte cras nobis erit melior. Diligamus ergo, fratres charissimi, inimicos nostros. Forte qui hodie est amicus tuus, talia peccata facturus est, ut in vita æterna tecum esse non possit: non enim scis quid pariat crastinus dies (Prov. XXVII, i ). Ele contra qui inimicus est, forte sic ad pœnitentiam convertetur, ut in illa cœlesti Jerusalem civis tuus esse mereatur, et forte etiam major efticiatur. Non vobis hoc difticilc videatur. Interrogemus Scripturas, et in ipsis hoc evidentius agnoscere poterimus. Paulus apostolus prius sceleratus erat inimicus Christianorum, rapicbat, vastabat, s; evicbat. Ibi erat quando lapidatus est martyr Stephanus. Parum illi erant manus suæ. manibus omnium lapidabat: quia ut illi non impedirentur vestimentis suis, sed liberis manibus saxa projicerent, omniuim vestimenta servabat; ac sic in omnium manibus scelus operabatur. Videte virum una voce Domini ex persecutore factum prædicatorem. Præcessit eos quos oderat: illi enim omnes christiani quos insequebatur, lareS non erant, qualis ipse factus est. Nun euim omnes illi Apostoli crant, quod ipse factus est.