Latin
Sermon 272
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 272.3
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc etiam coluit David, et quem inde fructum cepit. Beatus quoque David, licet virtutibus mulis fuerit exornatus, nulla tamen cum actio familiarius Deo conjunxit, quam dilectio inimicorum suorum (I Reg. XVI). Cui cum inimicus suus in faciem malediceret, maluit tamen parcere et Dei judicio reservare, quam suæ iracundiæ satisfacere. Et in tantum non fuit si. mulata nec falsa sua dilectio, ut ipsos etiam adversanos suos fleret, Et in illis qui eos occidere præsumpserant, vindicaret (II Reg. i). Ideo securus dicebat in Psalmis illud, quod omucs homines salis attento et trementi animo dicere debent: Si reddidi, inquit, retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis; persequatur inimicus animam meam, et comprehendat et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat (Psal. VII, 5 et 6). Ecce quali maledicto se ipsum condemnat, qui de inimicis diligendis Dei præcepta contemnens, odium iit corde servare non metuit. Unde considcrandum esi, qua fronte vel qua conscientia versiculum istum ex ore suo proferre poterit, qui inimicis suis mala pro malis retribuit. Per Salomonem quoque Spiritus sanctus clamat et dicit: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas: ne forte videat Deus, et displiceat illi, et avertat iracun• diam suam ab eo. Prov. xxiv, i7, 18). Et utique cum ab eo averterit, ad illum dirigit qui de inimici ruina congaudet, secundum illud: Qui in ruina lætatur ulterius, non erit impunitus (ld. XVII, 5). Item inibi, lloma homini reservat iram; et a Deo quærit medelam (Eccli. XXVIII, 3)1 et, In hominem similem sibi non habet misericordiam: ipse cum caro sit, reservat iram; et propitiationem quœrit a neo! Qui, exorabit pro delictis tpsius (ibid. ,4, 5)?