Latin
Sermon 272
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 272.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quo sensu dicatur, Odio habebis inimicum. Dicitur quidem in Veteri Testamento, Diliges proximum tuum, et odio habebisinimicum tuum (Levit. xix, i8). Sed qui sano intellectu Scripturæ divinæ sensum agnoscere cupit, sententiam istam hoc modo intelligat, ut diligat omnem hominem proximum suum, et odio habeat diabolum inimicum suum. Quod etiam in uno homine malo impleri potest. In ipso enim uno qui malus est, et proximum habes et inimicum. Nam quod homo est, proximus tuus est; quod malus est, non solum tuus, sed etiam suus inimicus est. Dilige ergo in eo carnem et aniinam, hoc est, proximum tuum quem Deus fecit; et odio habe malitiam, quam ipso consentiente diabolus intromisit. Quod cum sancto et pio animo fece. ris, vices coelestis Medici agis, odio habens morbum, et diligens ægrotum.