Latin
Sermon 272
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 272.5
Unproofread scanNot analysed yet
Et illud, Carbones ignis congeres super caput inimici. Non semper littera in Scripturis sequenda. Item per Salomonem loquitur Spiritus sanctas, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, polum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Prov. xxv, 21 et 22 ). Hoc ergo loco cum grandi diligentia observandum est, ne forte dum cum non bene intelligimus, de medicamentis nobis vulnera faciamus. Solent enim nonnulli hoc præcepto uti, quasi ad satiandum furorem suum. Dicunt enim apud se: Ecce cibo inimicum meum, ut ardeat in æternum. Avertat Deus hujusmodi intelligentiam ab animis nostris. Qualiter ergo accipi debeat locus iste, sancti et antiqui patres, revelante Spiritu sancto, definierunt. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, etc. ; hoc enim, inquit. faciens, carbones ignis congeres super caput ejus Caput in homine, sensus rationalis intelligitur: qui sensus cum a fervore charitatis recedens factus fuerit frigidus (unde scriptum est, Quia abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum [Matth. xxiv, 12]), necesse est ut quod est saluti contrarium sapiat, et cui deberet esse amicus, inimicus existat. Ad sanandum ergo talem phreneticum, homines sauctos et cbarilatis igne accensos hortatur Spiritus sanctus, dicens: Carbones ignis congeres super caput ejus. Cum enim inimico tuo pio animo frequentius benefeceris; quamlibet sit impius et crudelis, barbarus ct crucntus, tamen laudem aliquando crubescit et dolet, et poenitere incipit quod admisit. Jam cum pœnitentiam. coeperit agere, sensus rationalis, hoc est, caput ipsius, incipit charitatis igne succendi: et qui prius quasi frigidus et phreneticus contra te consueverat iracundiam retincre, spirituali calore de tua bonitate succensus iucipit te toto corde diligere. Ecce quomodo saucti Patres hunc Scripturae locum intelligendum esse dixerunt. Nam absit a sensu catholico, ut eo animo quisque boni aliquid inimico suo conetur impendere, ut eum pro huc beneficio velit æterno incendio concremari. Uude cum grandi cautela fidei considerandum est et timendum, ne sequamur litteram occid ntem; scd magis vivificantem spiritum diligamus.