Latin
Sermon 274
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 274.3
Unproofread scanNot analysed yet
Horum alia opera inania sunt. Quamlibet aliqua opera bona quisque fecerit, omnia evacuabuntur, in eo charitas vera non fuerit, quæ non solum ed amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos: quia non mentitur beatus Paulus apostolus, in quo Christus locutus est, dicens, Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habuero. nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Et quia radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10), et radix omnium bonorum est charitas; quid prodest homini si mille ramos aut cum floribus aut cum pomis pulcherrimis et amœnissimis habeat, si radix in eo viva et vera non fuerit? Quomodo enim evulsa radice cupiditatis 1, omnes rami protinus arescunt et pereunt; ita qui per odium et iracumdiam radicem in se charitatis exstinxerit, nihil in eo unde ad vitam æternam perveniat remanebit.