Latin
Sermon 274
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 274.4
Unproofread scanNot analysed yet
Eleemosynœ inanes. Cur velit Deus eleemosynam fieri. Ille vero qui suoradicta mata in corde servat, et credit se multis eleemosynis peccatta ipsa posse redimere, audiat Dominum in Evangelio dicentem, Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus, habet aliquid adversum te,relinque ibi munus tuum, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24). Sententia ista evidenter ostendit, quod sacrificium offerre vel eleemosynam dare nihil prode, nisi prius reconciliatio inimici præcesserit. Nam quod etiam orationem nostram Deus non velit audire, si odium voluerimus in corde servare, ipse in Evangelio dixit, Qui habet mandata mea hæc et facit ea, ipse est qui diligit me (Joan XIV, 21); et, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine,et non facitis ea quæ dico (Luc. VI, 46)? Quæ sunt ista quæ Dominus specialiter se dixisse asseruit? Illa utique quæ ad pacem et concordiam pertinent: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt (Matth. V, 44); et illud, In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Nam si eleemosynas largius damus, et secundum Christi præcepta inimicis nostris non indulgemus; substantiam Deo offerimus, et animam nostram adversario subjugamus. Etiam videte si justa ac Deo placita possit esse ista divisio. Non enim tam res nostras, quam nos ipsos desiderat Deus. Nam quia nos scit multum amare terrenam subtantiam, ideo vult sibi offerri quod amanus; ut secundum illius præceptum, ubi præcesserit thesaurus noster illuc sequatur et cor nostrum (Matth. VI, 21 ),et sacerdote dicente, Sursum corda, cnm secura conscientia respondere possimus nos habere ad Dominum.