Latin
Sermon 274
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 274.5
Unproofread scanNot analysed yet
Recapitulatio. Quis enim non contremiscat illam, quam et frequenter suggessimus et jugiter insinuare debemus, beati Joannis apostoli sententiam? Qui, inquit, odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15): et ijterrum, Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc (Id. II, 9): et, Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat; quoniam tenebræ obcæcaverunt oculus ejus (Ibid. ,11). Et illud, Itinera eorum qui injuriam retinent malefacti, in morte. Et quia, secundum hæc quæ supra suggessimus, nulla nobis vel umbra alicujus excusationis remanet, totis viribus cum Dei adjutorio laboremus implere quod præcepit, ut mercamur accipere quæ promisit. Et ut reliqua opera bona, quæcumque inspirante Deo facimus, non perdamus, charitatem velut matrem bonorum omnium fideliter Domino inspirante servemus. Et ut hæc quæ supra suggessimus, plenius et evidentius possitis agnoscere, parum aliquid de opere sancti Augustini ad rem de qua suggessimus pertinentem credidi adjungendum, quo manifestissime probetur nullum hominem posse Dei misericordiam promereri, qui duo præcepta charitatis contemneus, inimicis suis neglexerit toto corde dimittere