Latin
Sermon 276
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 276.4
Unproofread scanNot analysed yet
Necessitas et modus ad Dei misericordiam fugiendi. Superfluum non dans invadit aliecum. Et ideo, fratres, quia pro ista fragilitate carnali multis peccatis, tanquam circumvolantibus muscis, assidue inquietamur atque compungimur, ad portum misericordiæ Dei inter procellas et tempestates mundi istius festinemus. Forte aliquis interrogat, quomodo ad hunc portum valeat pervenire. Audiat Christum dicentem, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V. 7): et iterum, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Ergo istam Apostoli sententiam, si evadere de pelago mundi hujus volumus, ante oculos semper habere debemus. sufficiat nobis habere victum et vestitum, non pomposum, non deliciosum: et quidquid amphus Deus dederit, non negetur usibus pauperum; quia per nos ipsis probatur esse transmissum. Et si id quod nobis superfluum est non dederimus, res alienas invasimus: et quanti pauperes cum nostra scientia fame mortui fuerint, causas nobiscum ante tribunal Christi dicturi sunt.