Latin
Sermon 276
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 276.5
Unproofread scanNot analysed yet
Eleemosynarum duo genera. Sine se invicem nihil prosunt. Et quia duo sunt eleemosynarumgenera, unum quod pauperibus erogamus, aliud quod vicinis vel fratibus nostris, quotiescumque in nobis peccaverint, indulgemus: utrumque Deo auxiliante faciamus; quia unum sine alio nihil prodest. Si pauperi porrogis eleemosunam, et in te peccanti non tribuis veniam: nihil tibi prodest. Sicut e contrario, si peccantibus tibi indulseris, et esurientivus quantum vales dare nolucris; sicut dixi, una virtus sine altera tibi prodesse non potest. Nos vero, fratres, ista duo eleemosynarum genera nobis quasi spiritualium alarum remigia præparemus, ut ad principalem patriam et illam cœlestem Jerusalem, ab omni terrena cupiditate expediti ac liberi, virtutum pennis, tanquam spirituales columbæ, volare feliciter ac venire possimus: secundum illud quod Psalmista desiderat, et supplicat dicens: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ? et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7).