Latin
Sermon 277
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 277.1
Unproofread scanNot analysed yet
Decimarum oblatio nobis proficit. Decimæ tributa egentium. De laboris fructu reddendæ sunt. Propitio Christo, fratres charissimi, jam prope sunt dies in quibus messes colligere debeamus: et ideo gratias agentes Deo qui dedit, de offerendis, imo de reddendis decimis cogitemus. Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatur repetere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. Sic enim per prophetam ipse promisit, dicens: Inferte, inquit, omnem decimam in horreis meis, ut sit cibus in domo mea; et probate me in his dicit Dominus, si non aperuero vobis cataractas cœli, et dedero vobis fructum usque ad abundantiam (Malash. III, 10). Ecce probavimus qumodoo nobis decime magis quam heo proficiant. Et propterea alibi scuptum est, Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo (Psal. XXIII, 1). Si ergo Domini est terra et plenitudo ejus; servi Domini sumus pariter et coloni: et nescio quomodo non omnes agnoscimus possessorem. Dicit enim: Agnvit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isai. I, 3). O homines stulti, quid mali imperat Deus, ut non 'ncreatnr anliri? Sic euiJn dicit: Primitias areæ tuæ et torcularis tui non tardabis offerre mihi (Exod. XXII, 29). Si tardius dare peccatum est, quanto pejus est non dedisse? Et iterum dicit: HonoraDominum Deum tuum de tuis justis laboribus, et deliba ci de fructibus justitiæ tuæ; ut repleantur horreatua frumento, vino quoque torcularia tua redundent (Prov. III, 9 et 10). Non præstas hoc gratis, quod cito recipias magno cum fenore. Quæris forte cui proficiat quod Deus accipit redditurus. Quæris iterum cui proficiat quod pauperibus datur Si credis, tibi proficit: si dubitas, perdidisti. Decimæ enim tributa sunt egentium animarum. Redde ergo tributa pauperibus, offer libamina sacerdotibus. Quod si decimas non habes fructum terrenorum, quod habet agricola; quodcumque te pascit ingenium, Dei est: et inde decimas expetit, unde vivis. De militia, de negotiode artificio redde decimas. Aliud enim pro terra dependimus aliud pro usura vitæ pensamus. Redde ergo, homo, quia possides; redde, quia nasci meruisti: sic enim dicit Dominus, Dabunt singuli redemptionem animarum suarum et non erunt in eis morbi neque casus (Exod. XXX, 12). Ecce habes in Scripturis sanctis cautionem Domini tui, per quam tibi, promisit quod si decimas dederis, non solum abundantiam fructum recipies, sed etiam sanitatem corporis consequeris. Replebuntur, inquit, areæ tuæ frumento, vino quoque torcularia tua redundabunt; et non erunt in eis morbi neque casus. Cum enim decimas dando et terrena et cœlestia possis munera promereri; quare per avaritiam duplici te benedictione defraudas?