Latin
Sermon 276
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 276.6
Unproofread scanNot analysed yet
Sæculi negotia interdum remittere. Certum est, fratres, quod nisi quisque de peccatorum gluto et nimiis impedimentis ac laqueis mundi hujus animæ suæ pennas contederit expedire, ad veram requiem numquam poterit pervenire. Nos vero, fratres, adjuvante Deo, impedimenta mundi hujus, si a nobis ad integrum subtrahere non possumus, vel ita ea quantum vires suppetunt, temperare, vel aliquid av eis rescindere studeamus, ut nobis remaneant aliqua horarum spatia, in quibus lectioni vel orationi vacare possimus. Nam si totum nobis occupatio terrena subtraxerit, timendum est ne nobis veniat illud quod scriptum est, Impedimenta mundi fecerant eos miseros. Magis ergo adjuvante Domino laboremus, ut et in nobis vel ex parte aliqua impleatur illud quod de beate viro scriptum est, In lege Domim meditabitur dic ac nocte (Psal. 1, 2). Quam rem Dominus sanctæ Charitati vestræ pro sua misericordia præstare dignetur, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.