Latin
Sermon 278
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 278.2
Unproofread scanNot analysed yet
Fraudes suas spernentes diabolus infestato Hinc sibi vere adhærentes Deus probat. Et quia quando supradicta omnia sacrilogia, Deo vobis inspirante, et contennere vel despicere cœperitis,moleste hoc accepturus est diabolus quia vos videt de amicitia vel societate sua discedere, et sacrilegia per quæ vos decipiebat contemnere, aliquas nequitias vobis facturus, aut infirmitatem aliquam immissurus est, aut aliquod animal, aut per morbum, aut per evagationem est ablaturus: quia as vos probandos permittit hoc fieri Deus, ut agnoscat utrum as ipsum fideliter veniatis, et utrum plus valeat apud vos amor suus, quam cujusquam animalis amissio. Sed si semel aut secundo nequitias quas diabolus immiserit, cum animo et tota fide contempseritis; ita ipsum dignabitur postea a vestra infestatione Deus dignabitur repellere, ut nunquam vos possit sua calliditate decipere. Homines enim negligentes et faciles, languida desideria et fidem desidem habentes (et ideo etiamsi incipiant, non diu perseverant in operibus Dei; sed ubi se in ante dictis sacrilegiis abstinuerunt, et vel unam nequitiam diaboli pertulerunt, statim se pœnitent ad Dominum conversos esse, et machinamenta diaboli reliquisse), iterum revetuntur ad observationes auguriorum velut canes ad vomitum suum Vos vero quibus Deus et sapientiam contulit, et veram fidem dedit, ita cito corde circumventiones diaboli despicite, et fideliter vos ad Deum convertite, et quæcumque diabolus voluerit immittere, patienter et fortiter toleretis: ut cum beato Job dicere possitis, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est (Job I, 21) similiter et cum Apostolo firmo et integro corde dicatis, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an persecutio? an angustia? an fames? an nuditas? an gladius? an periculum (Rom. VIII, 35)? Boni enim christiani nec tormentis separantur a Christo: tepidi vero et negligentes interdum otiosis fabulis separantur; et si vel leve damnum pertulerint, continuo scandalizantur, et contra Deum murmurare præsumunt, et ad nefanda et detestanda auguria redeunt.