Latin
Sermon 278
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 278.3
Unproofread scanNot analysed yet
Cur divini frequenter vera nuntient. Cur nisi per eos periculum sæpe non vitetur. Hos adhibere grave peccatum est. Sed forte dicit aliquis: Quid facimus, eo quod auguria ipsa, et caragi, vel divini frequenter nobis vera annuntiant? De hac re Scriptura nos contestatur et monet, dicens: Etiamsi qua vera vobis dixerint, nolite credere illis, Tental enim vos Dominus Deus vester, utrum timeatis eum, an non (Deut. XIII, 3) Sed iterum dicis: aliquoties si præcantatores non fuerint. aut de. morsu serpentis, aut de alia qualibet infirmitate prope usque ad mortem multi periclitantur. Verum est, fratres charissimi, quia permittit hoc Deus diabolo, sicut jam supra dixi, ad probandum christianum: ut cum interdum per illa sacrilegia alique remedia in illa infirmitate percipere, et aliquid verum potuerint agnoscere, facilius propterea diabolo credant. Sed qui totam christianam religionem desiderat custodire. oportet ut haec omnia tota animi virtute contemnat, timens illud quod ait Apostulus increpans Dies, et menses, et tempora observatis; timeo ne sine cuasa laboraverim in vobis (Galat. IV. 10 et 11). Ecce Apostolus dicit quod qui auguria observaveris; sine causa doctriam ejus suscipiet: et ideo, quantum potetis circumventiones diaboli fugite.