Latin
Sermon 278
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 278.5
Unproofread scanNot analysed yet
Divinis, caragis, etc. ,credere, peccatum mortale. Ethnicarum superstitionum rekiquiæ. Et ideo certissime credentes quod nihil possumus perdere, nisi quantum nobis Deus permittit auferri; toto corde nostre ad illus misericordiam eamus, et sacrilegas observationes fideliter relinquentes, de illus adjutorio semper præsumamus. Nam qui prædicitis malis, id est caragis et divinis, aruspicibus vel phylacteriis, et aliis quibuslibet auguriis crediderit; etsi jejunet, etsi etsi oret, etsi jugiter ad Ecclesiam currat, etsi largas eleemosynas faciat, etsi corpusculum in omni afflictione suum cruciaverit, nihil ei proderit, quamdium illa sacrilegia non reliquerit: quia impia illa sacrilegii observatio, ista omma bona obruit et evertit. Et qui cum his malis etiam aliqua opera bona exercere voluerint, eis prodesse nihil possunt: quia verum est quod dixit Apostolus, Modicum fermenteum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6); et illud. Non potestis calicem Domini bibere. et calicem dæmoniorum. Non potestis mensæ Domini participe esse, et mensæ dæmoniorum (Id. x, 20 et 21); et Dominus in Evangelio, Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Pro qua re nec ad arbores debent Christiam vota reddere, nec ad fontem orare, si se volunt per gratiam Dei de æterno supplicio liberari. Et ideo quicumque in agro suo, aut in villa, aut juxta villam aliqua arbores, aut aras, vel quælibet vana habuerit, ubi miseri homines solent aliqua vota reddere; si eas non destruxerit atque succiderit, in illis sacrilegiis, quæ ibi facta fuerint, sine dubio particeps erit. Nam et illud quale est, quod quando arbores illæ ubi vota redduntur ceciderint, nemo ex illis arboribus lignum ad focum affert? Et videte miseriam vel stultitiam generis humani: arbori enim mortuæ honorem impendunt, et Dei viventis præcepta contemnunt; ramos arboris non sunt ausi mittere in focmn, et se ipsos per sacrilegium præcipitant in infernum. Et ideo qui hoc malum hucusque non observat, gaudeat, et Deo gratias agat, ct fideliter in bonis operibus perseverare contendat: qui vero in istis diabolicis rebus hucusque captivandum diabolo tradidit se, toto corde pœnitentiam agat, et illa sacrilegia supradicta cum omni horrore fugiat et contemnat; ut illi Deus et indulgentiam dignetur dare, ct ad æternam beatitudinem ob gloriam nominis sui faciat pervenire.