Latin
Sermon 278
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 278.6
Unproofread scanNot analysed yet
Idolothytis vescentes animam occidunt. Et quia etiam et hoc pervenit ad me, quod aliqui aut per simplicitatem, ant ignorantiam, aut certe, qnod plus credendum est, per gulam de illis sacrilegiis, vet sacrifidis, vel sacrilego cibo, quae adhuc secundum Paganorum consuetudine fiunt, manducare nec timeant nec crubescant; contestor vos coram Deo ct Angełis ejus, ac denuntio, ut nec ad illa diaboca convivia, quæ aut ad fanum fontesque, aut ad aliquas arbores fiunt, veniatis. Et si vobis inde aliquas transmissum fuerit, tanquam si ipsum diabolum videatis, perhorrescite et respuite, et ita repudiate, ut nec in domum vestram permittatis de illo sacrilego convivio aliquid exhiberi: propter illud Apostoli quod jam dictum est, Non potestis calicem Domini bibere et calicem dæmoniorum; neque mensæ Domini participare, et mensæ dæmoniorum. Et quia solent aliqui dicere, Ego me signo, et sic manduco: nullus hoc facere præsumat; quia sic cst qui se signat et aliquid dc sacrilego cibo. manducat, quomodo qui se signat, in ore, et gladium sibi mittit in pectore:quia quomodo gladio corpus occiditur, ila cle illo cibo sacrilego anima occiditur. Sed credimus de Domini misericordia, quia vobis agere quæ sancta sunt inspirare dignabitur; et nunquam vobis nec in auguriis, nec in aliis, quæ supra dictæ sunt, sacrilegis observationibus, vel divinationibus diaboli possit nequitia subrepere: sed totam spem vestram in Domino posituri, quatenus ut nunquam ad illa nefanda mala, quæ superius comprehensa sunt, redeatis; præstante Domino nostro Jesu Christo, cui honor ct imperium ill sæcula sæculorum. Amen.