Latin
Sermon 279
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 279.7
Unproofread scanNot analysed yet
Nec desperare nec male sperare Et ideo nec desperare, nec male sperare. debemus. Desperat, qui putat quod Deus multis criminibus obsessis, etiamsi pœnitatiam egerint, non indulgeat. Male autem sperat qui credit quod etiamsi usque ad finem vitæ in peccatis voluerit permanere; Dei possit misericordiam promereri. Deus enim noster, sicut novit renumerare merita, ita novit punire peccata. Qui enim dixit, Cum conversus ingemueris, salvus eris (Ezech. XXXIII, 12); ipse etiam dixit, Nolite tardare converti ad Dominum,nec differatis de die in diem (Eccli. V, 8). Time enim, o homo, justitiam, cujus quæris misericordiam: quantum enim te diutius exspectat ut. corrigaris, tanto gravius vindicat, si te celerius emendare nulueris. Deus enim in hoc mundo prærogat misericordiam; in futuro exercet justitiam. Hic crogat admonitionis vel patientiæ suæ pecuniam; illic exacturus erit usuram: et implebitur illud quod scriptum est, Tunc reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27). Non dixit. Secundum misericordiam, sed, secundum opera sua. Quod etiam et apostolus Paulus confirmat, dicens: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis. prout gessit, sive malum (II Cor. V, 10). Nos ergo, fratres auxiliante Domino sive. sic agamus, ut quidquid, in nobis contulit judicatus, intergrum inveniat judicaturus, et solemnitates vel patrocinia sanctorum martyrum non nobis judicium pariant, sed prufectum, Et ita, quantum possumus, agere studeamus, ut quorum festivitates celebrabimus in mundo, corum consortium obtinere mercamur in cœlo: præstanie Domino nostro Jesu Christo, qui vivi. et regnat in sæcula sæculorum. Amen.