Latin
Sermon 280
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 280.1
Unproofread scanNot analysed yet
Festorum et Dominicæ otium a quibus et quare sancitum. Sciendum est, fratres charissimi, quod ideo a sanctis patribus nostris constitutum est Christianis et mandatum, ut in solemnitatibus sanctorum, el maxime in deminicis diebus otium haberent, et a terreno neretardaret incommodum; relinquerentque eo tempore terrenam sollicitudinem, quo facilius possent Dei intendere voluntatem. Inde ipse Dominus per prophetant dicit, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). At hi qui diversis curis ac negotiis implicati, hanc sententiam Dei spernunt, et divinæ contemplationi vacare nolunt, timeo quod in futuro judicio illis januam Donnini pulsantibus atque aperiri poscentibus, Dominus respondeat, Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12) Discedilea me, omnes qui operamini iniquitatem (Psal. VI, 9). Et qui modo Deum quærere negligunt, ab ipso tunc respuuntur. Ideirco, fratres mei, non sit vobis molestum, in dominicis diebus et in natalitiis sanctorum divino studere cultui.