Latin
280.5.1 to 280.5.13
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 280.5.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Qua/iter observandus. Observemus ergo diem dominicam, fratres, et sanctificemus illam, sicut antiquis præceptum est de sabbato, dicente Legistatore, A vespere usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra (Levit. XXIII, 32). Videamus ne otium nostrum vanum sit; sed a vespera diei sabbati usque ad vesperam diei dominici, sequestrati a rurali opere et ab omni negotio, soli divino cultui vacemus. Sic quoque sanetificamus rite sabbatum Domini, dicente Domino, Omnes opus non facietis in eo (Ibid. ,35). Veniat ergo, cuicumque possibile sit, ad vespertinam atque nocturnam celebrationem, et oret ibi in conventu Ecclesiæ pro peccatis suis Deum. Qui vero huc non possit, saltem in domo sua oreL, et non negligat Deo solvere volum, ac reddere pensum servitutis. In die vero nullus se a sacra Missarum celebratione separet, neque otiosus quis domi remaneat cæteris ad ecclesiam pergentibus, neque in venatione se occupet. et diabolico mancipetur officio, circumvagando carnpos silvas, cłamorem et cachinnum ore exaltans, non gemitum, nec orationis verba ex intimo pectore ad Deum proferens. Varii reprehenduntur perversi usus: ludi, joci, lites et rixæ Adhuc quoque, quod detestabilius est, ad ecclesiam aliqui venientes non intrant, non insistunt precibus, non exspectant cum silentio sanctarum Missarum celebrationem: sed quando lectiones divinæ intus leguntur, tunc ipsi foris aut causas dicere, aut diversis student calummiis impugnare, aut videlicet in alea vel in jocis inutilibus insudare. Aliquoties enim, quod pejus est, aliqui nimia iracundia succenduntur, et amarissime rixantur; ita ut armis se vel fustiłbus alterutrum impetant, et sæpe homicidium perpetrent: et hoc ab illis maxime fit, qui pleini invidia et odio, diabolo ductore, in conventum ecclesiæ pergunt, non ut semetipsos adjuvent, sed ut alios lædant. Tales etiam si homicidio ibi percunt, aut subita morte rapiuntur, quo alias, nisi cum ipso, cujus secunti sunt vestigia, vadunt in æterna tormenta?