Latin
Sermon 280
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 280.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cur dictus dominicus dies. Pluribus est insignis. Dominicum ergo diem Apostoli et apostolici viri ideo religiosa solemnitate habendum saxerunt, quia in codem Redemptor noster a mortus resurrexit: quique ideo domines appellatur, ut ill co a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus: dantes scilicet diei huic honorem et reverentiam, propter spem resurrectionis nostræ, quam habemus in illa. Nam sicut ipse Dominus Jesus Christus et Salvator resurrexit a mortuis; ita et nos resurrecturos in novissimo dic speramus. Apparet autem hunc diem etiam in Scripturis sanctis esse solemnem. Ipse enim est primus dius sæculi, in ipso formata sunt elementa mundi in ipso creati sunt Angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de cœlis Spiritus sanctus super Apostolos descendit, manna in eodem in cremo primum de cœlo datum est. His enim speciebus ac talibus indicus, dominica dies exstat. insignis. Ac ideo sancti doctores Ecclesiæ decreverunt omnem gloriam Judaici sabbatismi in illam transferre; ut quod ipsi in figura, nos celebraremus in veritate: quia tunc erit requies nostra vei a, quando resurrectio fuerit perpetrata, et remuneratio in anima Cl corpore simul perfecta.