Latin
280.5.34 to 280.5.42
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 280.5.34-42
Unproofread scanNot analysed yet
Ebriosi enim, ait Apostolus, et homicidæ regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI,10). Obsecro vos, dilectissimi. patres et matres, fratres et sorores, per nomen Domini nostri Jesu Christi, et per regnum venturum ejus ac judicium. ut subtrahabis vos ab omni homine ambulante inordinate (II Thess. III, 6), et digni ambuletis vocatione qua vocati estis (Ephes. IV, 1), nec negligatis honorem vestrum, neque parvipendatis redemptionem quæ est in Christo Jesu. Filii Dei nuncupati estis, quia verus Filius Dei vos liberavit. Studete bonis moribus tanto parenti placere, quatenus vos non ut nequissimos servos perpetuam tradat ad pœnam, sed ut chrarissimos filios supernam ducat ad patriam: ut sitis cohæredes filii ejus Jesu Christi, cum quo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia sæcula sæ culorum. Amen.