Latin
Sermon 281
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 281.1
Unproofread scanNot analysed yet
Admonitio per quam suadetur ut omnis populus, donec divina mysteria celebrantur, in ecclesia fideliter exspectet. Garrientes in ecclesia. Rogo vos, fratres charissini, et paterna pietate commoneo, ut quoties aut in die dominico, aut in aliis de majoribus festivitatibus Missæ fiunt, nullus ecclesia discedat, donec divina mysteria compleantur. Et quamvis multi sint, de quorum fide et devotione gaudeamus, sunt tamen plures minus de salute animæ suæ cogitantes, qui lectis divinis lectionibus statim de ecclesia foris excunt; cum lamen etiam dum ipsæ lectiones leguntur, aliqui ex illis ita otiosis et sæcularibus fabulis occupantur, ut eas nec ipsi audiant, nee alios audire permittant. Isti tales minus a nobis culparentur, si ad ecclesiam non venirent: quia ibi probantur amplius Deum lædere, ubi peccatorum poterant indulgentiam promereri