Latin
Sermon 281
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 281.2
Unproofread scanNot analysed yet
Missæ quandonam fiant. Oratio dominica in Missis. Ad judicium quidam enim audiunt. Quantum boni in Missis agalur. Unde rogo vos, fratres, ut humilitatis nostræ suggestionem non solum patienter, sed etiam libenter accipiatis. Si enim diligenter attenderitis, cognoscetis quia non tunc fiunt Missæ quaudo divinæ lectiones in ecclesia recitantur, sed quando munera offeruntur, et corpus vel sanguis Domini consecratur (b). Nam lectiones sive propheticas, sive apostolicas, sive evangelicas etiam in domibus vestris aut ipsi legere, aut alios legentes audire potestis: consecrationem vero corporis vel sanguinis Domini non alibi, nisi in domo Dei, audire vel videre poteritis. Ideo qui vult Missas ad integrum cum lucro animæ suæ celebrare, usquequo oratio dominica dicatur et benedictio populo detur, humiliato corpore et compucto corde se debet in ecclesia continere. Cum enim maxima pars populi, imo,quod pejus est, pene omnes, recitatis lectionibus exeunt de ecclesia, cui dicturus est sacerdos, Sursum corda? Aut quomodo sursum se habere corda respondere possunt, qui deorsum in plateis et corpore simul et corde descedunt? Vel qualiter cum tremore simul et gaudio clamabunt, Sanctus, sanctus, sanctus; benedictus qui venit in nomine Domine? Aut quando oratio dominica dicitur, quis est humiliter et veraciter clamet, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12)? Cum enim etiam illi qui in ecclesia se continent,si non dimiserint debita debitoribus, ad judicium magis quam ad remedium orationem dominicam proferunt ex ore, quam implere non probantur in opere: et sine causa dicunt, Libera nos a malo (Ibid. ,13); quando ipsi non desinunt reddere malum pro malo. Si ergo etiam periclitantur qui intussunt, si implere noluerint quod promittunt; quid de se cogitant illi quos aut insatiabilis cupiditas, aut amor sæculi istius ita detinet implicatos, ut eos unius horæ momento stare in ecclesia non permittat? Quibus non sufficit quod per totam hebdomadam aut pro necessitate, aut forte, quod verius est, pro cupiditate jugiter occupantur: adhuc insuper post unius aut duarum horarum spatium, quo videntur magis corpore quam corde ad ecclesiam convenire, mittentes dorsa sacrificiis vel sacerdotibus Dei: ad amplexandam voluptatem sæculi hujus sine mora aliqua revertuntur. Qui non agnoscentes quid exspectant, quid relinquant (a), sequuntur tenebras, et deserunt lucem; amplectuntur umbram, et despiciunt vertatem; dimittunt dulcedinem Christi, et requirunt amaritudinem mundi; diligentes vanitatem et quærentes mendacium. Vere ignorat quantum boni in celebrandis Missis agitur, qui de ecclesia festinus egreditur.