Latin
Sermon 286
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 286.5
Unproofread scanNot analysed yet
Aut benedictionis divinæ ros percipi. Et illus similiter admoneo, fratres charissimi, quoties diaconus clamaverit ut vos ad benedictionem humiliare debeatis, et corpora et capita fideliter inclinetis; quia benedictio vobis, licet per hominem, non tamen ab homine datur. Nec attendatis si forte negligens est qui exhibet; sed Dominum respicite qui transmittit: benedictio enim quæ vobis datur, ros et pluvia cœlestis esse cognoscitur. Sic enim et Moyses ait: Exspecletur sicut pluvia eloquium meum, et sicut ros verba mea (Deul. XXXII, 2). Et optime nostis, fratres, quia pluvia si montem nimis erectum invenerit, cito in vallem decurrit. Et ideo qui se ad accipiendam benedictionem humiliter inclinantes, quasi valles faciunt, ipsi pluviam divinæ benedictionis accipiunt: et impletur in ies illud quod scriptum est, Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur (Luc. III, 5) Quid est, Omnis vallis implebitur; nisi, Omnis qui se humiliat, exaltabitur? Quid est, Mons et collis humiliabitur; nisi, Qui se exaltat, deprimetur? Ipsi tamen in oratione genna flectere, vel capita sua benedictioni dissimulant inclinare, qui stantes in ecclesia magis eligunt verbosari quam psallere.