Latin
Sermon 286
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 286.6
Unproofread scanNot analysed yet
In ecclesia vel orandum vel psallendum. Garrientium duplex culpa. Unde rogo vos, fratres, admonitiones, imo preces nostras, libenter, sicut consuevistis, accipite; et venientes ad ecclesiam hoc solum quod in ecclesia fieri expedit, agite: id est aut orate aut psallite; ut et orando peccatorum veniam accipere, et psallendo ad spiritualem possitis lætitiam pervenire. Qui enim in ecclesia ineptis et incongruis fabulis occupatur, quasi venenum et gladium reliquis hominibus ingere vel præbere cognoscitur, dum verbum Dei nec ipse audit, nec alios audire permittit. Qui enim talis est, et pro sua et pro aliorum destructione in die judicii redditurus est rationem. Sicut enim fideliter psallentes et humiliter supplicantes, et pro se et pro aliis, quibus exemplum vitæ præbuerint, accepturi sunt gloriam; ita illi qui e contrario non ædificationis, sed destructionis exempla præbuerint, et pro se et pro aliis passuri sunt pœnam. Qui psallere dissimulat, vel taceat et silentium; præbeat; ut si se non ædificat, vel alios exemplo malo non destruat: quia timendum est illud quod Dominus in Evangelio dicit, Omne verbum otiosum quodcumque locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Rogo vos, fratres, si extra ecclesiam occupari otiosis sermonibus malum est; putatis in ecclesia verbosari quale peccatum est?