Latin
Sermon 287
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 287.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sacerdotum onera. Tenentur prædicare. Contradicentes qui. Si diligenter attenditis, fratres charissimi, omnes sacerdotes Domini, non solum episcopus, sed etiam presbyteros et ministros ecclesiarum, in grandi periculo esse cognodcitis. Ipsis enim contestatur Spiritus sanctus dicens, Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum (Isai. LVIII, 1): et iterum, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). De ipsis etiam Apostolus dicit, Obedite præpositis vestris et subjacete eis; ipsi enim pervigilant tanquam rationem reddituri de animabus vestris (Hebr. XIII, 17). Si pro se, fratres charissimi, unusquisque vix poterit in die judicii rationem reddere, quid de sacerdotibus futurum est, a quibus sunt omnium animæ requirendæ? Et ideo considerantes periculum nostrum, orate pro nobis, ut commissis nobis gregibus ita spiritualia pascua studeamus jugiter providere, ut pro eis rationem bonam reddere mercaur. Considerate ergo, fratres charissimi, quid sit quod volo vestræ Dilectioni suggere: si tamen orantibus vobis merear, ut adjuvet me qui terret me. Inter cætera præcepta sua beatus Apostolus hoc etiam ait, Episcopum potentem esse debere in doctrina sana contradicentem redarguere (Tit. 1, 9). Magnum opus, sed gravis sarcina. Sperabo tamen in Deum, quoniam adjuvantibus vobis in oratione pro nobis, liberabit nos de laqueo venantium et a verbo aspero. Nulla enim causa est quæ magis faciat dispensatorem Dei pigriorem ad arguendos contradicentes, quam timor verbi asperi. Dum enim timemus detractiones, irrisiones et opprobria hominum superborum, dumque ab eis in terrena substantia metuimus prægravari, timentes perdere temporalia, minus quam oportet prædicamus æterna: et dum per illorum nequitiam aliquid mundanum perdere formidamus, peccatorum suorum vulnera medicamentis spiritualibus curare negligimus. Unde timendum est, ne et pro nobis et pro illis, quibus pro amore terrenarum rerum non loquimur, duram rationem in die judicii reddere compellamur. Videamus ergo quid sit, contradicentes redarguere. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt. Paucissimi enim nobis conlradicunt loquendo, plurimi male vivendo, etc. (a). Audirem et crederem, si quod abstulisti Judæo, redderes Christiano.