Latin
Sermon 286
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 286.7
Unproofread scanNot analysed yet
Diabolus maxime contra se instructos impugnat Recapitulatio. Diabolus enim, fratres charissimi, tunc maxime impugnare nos consuevit, quando nos contra se spiritualibus armis præparatos esse cognoverit: et quia nos non potest corporaliter de Ecclesiæ conventu repellere, in ipsa ecclesia infructuosis nos studet sermonibus occupare; ut nobis per inanes et vacuas, aut forte etiam mordaces collocutiones ac sordidas cogitationes, divinæ lectionis fructum vel orationis remedium possit auferre: ut corpore tantum videamur in ecclesia stare, et corde vel cogitatione longe a conspectu divinæ majestatis abscedere. Et ideo quantum possumus, cum Dei adjutorio contra illius insidias repugnemus, secundum illud quod ait beatus apostolus Petrus, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quærens quem devoret; cui resistite fortes in fide (I Petr. V, 8, 9): et illud quod scriptum est, Subditi estote Deo; restite autem diabolo, et fugiet a vobis (Jacobi IV, 7). Quapropter, fratres charissimi, rogo vos ut contra istas durissimas captivitates animæ, auxiliante Domino, quantum possumus repugnemus: et otiosas fabulas, quas etiam extra ecclesiam noxias esse novimus, præcipue intra ecclesiam quasi venena diaboli fugiamus. Et quotiescumque diaconus clamaverit ut aut in oratione genua flectere, aut benedictioni inclinare capita debeatis, obedienter hoc et fideliter cum vera humilitate faciatis; ut et orando pectora vestra ab amnibus malis liberari, et benedictionem accipiendo bonis spiritualibus mereantur impleri: præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.