Latin
Sermon 288
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 288.1
Unproofread scanNot analysed yet
Virtutes quator necessariæ. Rogo vos, fratres, ut attentius cogitemus causam salutis nostræ, ut et ilia omnia quæ de futuro judicio scripta sunt, possimus evadere, et ad illam beatitudinem quæ nobis promissa estmereamur feliciter pervenire. Quantis possumus virbus, cum Dei adjutorio charitatem, justitiam, misericordiam, tantum simul et castitatem servare tota intentione studeamus; ut ista cœlesti et spirituali quadriga ad paradisi principalem patriam rapiamur. Eamus illuc interim corde; et cum dies judicii venerit, sequemur et corpore: ut in nobis impleatur illud quod Apostolus dixit, Nostra autem conversatio in cœlis est (Philipp. III, 20); et illud, Cum Christus apparuerit vita vestra, et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). Nullam ergo de istis virtutibus quatuor minus quam expedit diligamus. Quid enim tibi prodest, si charitatem habere videaris, et justitiam habere non velis? Aut quid te adjuvare poterit, si misericordiam habere te dicas, et castitatem non habendo, te ipsum odio habeas, secundum illud quod scriptum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6)?