Latin
288.2.1 to 288.2.18
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 288.2.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Castitas rara. Adulteri multi. Sæpe ab episcopo admonentur. Sed et ab unoquoque debent corripi. Alias peccatorum fit particeps. Correpti et non correcti ad episcopum deferantur. Ob sceleratum unum quandoque punitur Respublica. Et quia castitatem valde paucos servare velle cognoscimus, de ipsa castitate attentius admonemus, propter illud quod scriptum est, Neque fornicarii, neque molles, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt: et illud, Neque adulteri, neque ebriosi regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Sed quod pejus, est multi sunt qui etiam cum uxores videantur habere, persuadente diabolo castitatem dissimulant custodire; sed aut cum suis aut alienis ancillis, vel etiam uxoribus aut filiabus extraneis, libidinis furore succensi, ita adulteria committere nec metuunt nec crubescunt, ut nec Dominum timeant, nec homines revereantur. Sed justum erat, fratres, ut apud illos qui tales sunt, deberent tam frequentes et tot annorum admontiones nostræ proficere; ut vulnera facerent, nec inde se occiderent, unde se vivificare poterant: quia castigatio sacerdotis, sicut obedientibus ad gloriam, ita inobedientibus erit ad pœnam. Et quia illi, sicut jam dixi, neque Dominum reverentur, nec homines mutuunt; vos qui Christo inspirante et fidem et charitatem fideliter custoditis, si quando aliquos tam sacrilega peccata committere cognoveritis, et semel et secundo et tertio castigate habete, nec ad vestrum convivium eos revocate, nec in illorum mensis cibum cum eis sumite, secundum illud quod Apostolus ait, Cum hujusmodi nec cibum sumere (Id. V, 11 ); ut vel sic erubescant, dum se vident ab honestis et Deum timentibus exsecrari. Si enim quod suggero non fuerit factum, quicunque ille est qui fratrem suum aut vicinumsuum adulteria committere novit, si illum arguere noluerit, in peccatis ejus particeps illius erit, secundum illud quod scriptum et, Si videbas furem, simul currebas cum eo, et um adultris portionem tuam ponebas (Psal.