Latin
288.2.19 to 288.2.31
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 288.2.19-31
Unproofread scanNot analysed yet
XLIX, 18); et illud quod ait Apostolus, Non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). Illi autem qui adulteros nec ipsi arguunt, nec in notitiam sacerdotibus sacrilegos ponunt, suspicionem nobis faciunt, quod ideo illos non arguunt, quia et ipsi talia peccata committunt. Mihi enim sufficit quod grandi dolore animi et clamo. Vos vero si a vestris et ab alienis peccatis liberi esse vultis, nolite parcere talibus; et si vos secretius et frequentius admonentes audire noluerint, facite hoc ad humilitatis nostræ notitiam pervenire, secundum illud quod in Evangelio dicitur, Corripe illum inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem te non audierit, dic Ecclesiæ: id est, pone in notitia sacerdotis. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicamus (Matth. XVIII,15,17). Sed quod pejus est, dum illi qui tantum malum committunt, ab aliquibus non solum non corripiuntur, verum etiam palpantur et blande accipiuntur; ipsi ideo sacrilegia et crimina nutriunt, et sine ullo timore ac verecundia perpetrant, Sed nos timere illud debemus quod de Achar,qui de Jericho regulam auream furatus fuerat, scriptum est; quando pro unius hominis peccato super omnes ira desæviit, et non requievit furor Dei a populo, donec ille qui malum fecerat, Domino jubente, contereretur (Josue VII, 2, 11).