Latin
Sermon 288
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 288.4
Unproofread scanNot analysed yet
Peccata sunt mortalia. Quandogue etiam uxorem. cognoscere non est sine peccato. Ego cum libera conscientia clamo pariter et contestor, quod quicumque habens uxorem, adulteria commiserit, nisi pœnitentia prolixa et uberes eleemosynæ subvenerint, et a pec cato ipso cessaverit, et si quomodo solet fieri, subito mortuus fuerit, in æternum peribit, nec illi nomen christianum proderit: quia non solum non fecit quod Christus jussit, verum etiam quod Christus prohibuit perpetravit. Cum enim etiam uxorem cognoscere, excepto desiderio filiorum, peccatum sit; quid de se cogitare aut quam spem sibi promittere possunt, qui conjugia habentes, per adulterium hoc sibi præparant, unde in infernum descendant, nec volunt audire Apostolum dicetem, Tempus breve est; superest ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint (I Cor. VII, 29): et illud, Ut sciat unusquisque suun vas possidere in honore: et sanctificatione; non in passione desiderii, sicut gentes quæ spem non habent (I Thess. IV, 4,5)? Considerate quod qui uxoribus, excepto desiderio filiorum, utuntur, si assiduas eleemosynas non dederint, sine peccato esse non possunt. Et si hoc de matrimonio legitimo dicitur, putas quid. de illis futurum sit in die judicii, qui aut publica aut occula adulteria committere sine ulla divini timoris consideratione præsumunt; de quibus scriptum est, Peccatores et adulteros judicabit Dominus (Hebr. XIII, 4); et illud Apostoli quod jam supra dictum est, Neque adulteri regnum Dei possidebunt? Quid tibi prodest, infelix quicumque es ille, quod christianus vocaris, si peccato adulterii a regno Dei excludi merueris?