Latin
Sermon 288
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 288.5
Unproofread scanNot analysed yet
Concubinatus valde frequens. Peccatum non putatur. Adulterio pejus peccatum est. Consuetudo Romæ circa nubentes non virgines. Et hoc rogo, fratres charissimi, et admoneo Charitatem vestram, ut quicumque uxores accepturi sunt virginitatem usque ad nuptias servent quia quomodo nullus est qui sponsam violatam velit accipere, sic nullus se debet ante nuptias adulterina commixtione corrumpere. Sed, quod pejus est, plures sunt qui sibi concubinas adhibent, antequam uxores accipiant: et qui grandis multitudo est excommunicare omnes non potest episcopus, sed cum gemitu et suspiriis multis tolerat et exspectat, si forte pius et misericors Dominus det illis fructuosam pœnitentiam per quam in possint ad indulgentiam pervenire. Et quia hoc malum in consuctudinem est missum, ut putetur non esse peccatum: ecce coram Deo et Angelis ejus profiteor, quod sive ante uxorem, sive post uxorem, quicumque sibi concubinam adhibuerit, adulterium committit; et ex hoc pejus adulterium, quia cum nulla ratione liceat publice, hoc sine ulla verecundia nulla ratione liceat publice, hoc sine ulla verecundia quasi ex lege committat. Denique etiam ex hoc agnoscimus non leve esse peccatum, ut quoscumque ipsæ conceperint, non liberi, sed servi nascantur. Unde etiam et post acceptam libertatem, hæreditatem patris nulla lege et nullo ordine accipere permittuntur. Etiam vide utrum sine peccato esse possit, ubi decus generosi sanguinis ita humiliatur, ut de hominibus nobilissimus servi nascantur. Nam in tantum grave peccatum est, ut in civitate Romana qui voluerit uxorem ducere, si se virginem non esse cognoscit, ad accipiendam benedictionem nuptialem venire penitus non præsumat. Etiam videte quam durum sit, ut cum illa quam optat ducere, benedictionem non mercatur accipere. 6. Concio quasi speculum. Sed quando ista suggessimus, timeo ne sint aliqui, qui nobis potius quam sibi velint irasci. Sermo enim noster quasi speculum Charitati vestræ proponitur: et ideo quomodo matrona, quando speculum attendit, in se potius quod tortum vidit corrigit, et non speculum frangit; ita et unusquisque vestrum quoties in aliqua prædicatione cognoscit fœditatem suam, justum est ut magis se corrigat, quam contra prædicatorem, velut contra speculum velit irascit. Sic et illi qui aliquas plagas accipiunt, magis volunt vulnera curare, quam medicamenta contemnere. Ne ergo etiam ex hoc aliquis dupliciter peccet, si contra spiritualia medicamenta irasci voluerit, non solum patienter, sed etiam libenter accipiat quæ dicuntur: quia jam ex aliqua parte a malo cognoscitur declinare, qui salubrem castigationem voluerit libenter accipere; et cui mala sua displicent, jam illi ea quæ bona sunt placent, et sic quanto se a vitiis separaverit, tanto virtutibuspropinquabit. Quod ipse præstare dignetur qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.